Thursday 16 May 1872
To a german doctor of theology
Feci quod potui, Reverendissime, nec tamen profeci, in illâ re gravissimâ, quàm tu mihi commendasti.
Hoc autem persuasum habeo, de illo charissimo viro, qui domum hanc nostram petiit, eum, quamquam respuentem et definitiones et auctoritatem nuperi Concilii, nihilominus, Dei beneficio, in nullo alio puncto neque à fide Catholicà neque à Christianà religione hactenus abhorrere, ut mihi ingenue semel atque iterum confitebatur.
At certè, in Vaticanis definitionibus repudiandis pertinacissimus est, quasi pro comperto statuens, eas contradicere Catholicitati omnium antecedentium saeculorum, confectas autem esse in conventu Patrum, examinandi, colloquendi, judicandi libertate plane non fruentium.
Nullis argumentis meis, nullis fratrum meorum, commovebatur, ut ab hac opinione vel latum unguem discederet.
Hoc vespere nobis valedixit, iter faciens in Oxoniam.
Faxit Deus ut decursu temporis et maturitate ingenii et verae humilitatis incremento ad meliorem mentem tandem reversurus sit.